interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et
exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum
mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis
et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt
in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et
peremerunt animas hominum multas
et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi
adplicuerunt exercitum ad Hierusalem
et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et
duo milia equitum
et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo
electi
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et
timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non
remanserunt ex eis nisi octingenti viri
et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum
perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus
congregandi eos et dissolutus est
et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad
adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus
animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et
pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et
si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter
fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et
divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et
sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes
potentes
Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex
duabus partibus et clamabant tubis
exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam
ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est
proelium a mane usque ad vesperam
et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in
dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos
usque ad montem Azoti
et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est
dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a
tergo
et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex
his et illis
et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et
lugebant dies multos
et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat
Israhel
et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non
sunt descripta multa enim erant valde
et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in
omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur
iniquitatem
in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se
Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos
regionis
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et
adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex
qua die non est visus propheta in Israhel
et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non
est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt
genti nostrae
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem
ad bellandum bellum nostrum
et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit
loco Iudae fratris sui
et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum
eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad
aquam lacus Asphar
et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis
exercitus eius trans Iordanem
et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos
amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat
copiosus
et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt
Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea
post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri
eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam
ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum
ambitione magna
et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et
ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et
adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres
eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et
ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et
acceperunt omnia spolia eorum
et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum
ipsorum in lamentum
et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi
sunt ad ripam Iordanis
et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram
Iordanis in virtute multa
et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra
inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius
tertius
ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde
et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu
inimicorum vestrorum et commissum est bellum
et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et
devertit ab eo retro
et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et
reversi sunt Hierusalem
et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem
quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et
Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in
Israhel
et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit
in eis auxilia et adparatum escarum
et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos
in arce in Hierusalem in custodia
et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo
praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et
destrui opera prophetarum et coepit destruere
in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt
opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est
paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua
et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus
est ad regem et siluit terra annis duobus
et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui
cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo
adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte
et abierunt et consilium ei dederunt
et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte
epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent
Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia
innotuit eis consilium eorum
et adprehendit de viris regionis qui principes erant
malitiae quinquaginta viros et occidit eos
et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in
Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et
firmaverunt eam
et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem
suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit
eam dies multos et fecit machinas
et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et
exiit in regionem et venit cum numero
et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in
tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus
Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et
succenderunt machinas
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et
adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius
erat inanis
et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut
veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem
cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum
ipso pacem et reddere ei captivitatem
et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit
nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius
et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de
terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit
amplius venire in fines eius
et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in
Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et
exterminavit impios ex Israhel